monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, VII <<<     >>> IX

Caput VIII

1 Iam nunc video esse monstrandum, quid ipsi David, qui Sauli successit in regnum, cuius mutatione finalis illa mutatio figurata est, propter quam divinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus promiserit, quod ad rem qua de agimus pertinet.
2 Cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio eius postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem.
3 Ubi cum dixisset Deus, quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: "Et nunc", inquit, "haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ovili ovium, ut esses in ducem super populum meum super Israel, et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris, et exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum, qui sunt super terram; et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra; et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel; et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum eius. Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et si venerit iniquitas eius, redarguam illum in virga virorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoveam ab eo, sicut amovi, a quibus amovi a facie mea; et fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me, et thronus eius erit erectus usque in aeternum."
Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat.
4 Adtendit enim quod dictum est: "Hic aedificabit mihi domum," quoniam Salomon templum illud nobilissimum struxit, et non adtendit: "Fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me."
Adtendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eandem idolatriam seductum atque deiectum; et non audeat existimare Deum vel hoc promisisse mendaciter vel talem Salomonem domumque eius futuram non potuisse praescire.
5 Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem, iam videremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Iudaei.
6 Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi David promissum legunt, intellegunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta iam manifestatione declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant.
7 Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificavit et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine) et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat.
8 Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans quodam modo in eo figuram deliniat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagensimus primus titulo nominis eius inscriptus est; in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo apertissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa veritas praesentata.
9 Notum est enim, quibus terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: "Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae," quod in Christo videmus impleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Iohanne eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt.
Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David regnare coepit Salomon, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista praesignat, quae ad eius patrem loquitur dicens: "Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum illius."
Quo modo ergo propter id quod sequitur: "Hic aedificabit mihi domum," iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit: "Cum repleti fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te," alius pacificus intellegitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus?
10 Quamlibet enim longo interposito tempore Iesus Christus veniret, procul dubio post mortem regis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus.
11 Huic enim domui dicit apostolus, hoc est fidelibus Christi: "Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos."



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Augustinus > 8